BOS

BOS
BOS
animal et ad agriculturam utile est, vide supra, ubi de Aratro: et homini in cibum cedit. Apud Athenienses tamen Bove vesci aratore nefas: ut constat ex Aeliano, Var. Histor. l. 3. c. 14. et Varrone l. 2.R. R. c. 5. ubi hic, Bos, inquit, socius hominum in rustico opere et Cereris minister. Ab hoc antiqui manus ita abstineri
voluerunt, ut capite sanxerint, si quis occidisset. Plin quoque l. 8. c. 45. Socium, ait, laboris, agrique cultruae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit, imer exempla, damnatus â Pop. Romano, die dictâ, qui concubino procaci rure omasium edisse se negante, occiderat bovem: Actusque in exilium tamquam colonô suô interemptô. Etiam Domitianus Caesar, apud Suetonium c. 9. inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut, absente adhuc Patre, recordatus Virgilii versum (537. l. 2. Georg.)
Impia quam caeis gens est epulata iuvencis,
edicere destinaverit, ne hoves immolarentur. Aratus quoque Phaenom. v. 125. ait, ferreô demum saeculô edi coepisse boves aratores. Sic enim de eius aetatis hominibus scribit,
Οἱ πρῶτοι κακόεργον ἐχαλκέυταντο μάχαιραν
Εἰνοδίην, πρῶτοι δὲ βοῶν ἐπάσαντ᾿ ἀροτήρων.
Ubi Cicero βοῦν ἀροτῆρα, reddidit domitum iuvencum: Germanicus vero qpertius taurum aratro adsuetum. Imo nec sacrificare Diis Bovem aratorem licuisse, discimus ex Homero Il. x. v. 292. ubi Diomedes ait, velle se Minervae sacrificare,
---- Βοῦν ἦνιν, ἐυρυμέτωπον,
Α᾿δμίτην, ἣν οὔπω ὑπὸ ζυγὸν ἤγαγεν ἀνὴρ.
Bovem hornam, latifrontem,
Indomitam, quam necdum sub iugum duxit vir.
Quod sacrificium sane convenit legi Atticae, Βοῦν ἀροτῆρα υὴ θύειν. Etiam fuit, cum non solum Βοῦν ἀροτῆρα seu δαμέντα, bovem aratorem seu domitum, sacrificare Athenis esiet interdictum. sed simpliciter lege caveretur, Βοῦς μὴ καταθύεςθαι, Boves ne muctato. Verum hoc tantum erat, cum ob ingentem boum ratitatem metus esset, ne, si sacrisiciis porro eorum numerus minueretur, cessaret tandem agricultura, ut Philochorus ait, apud Athenaeum l. 9. Deus vero neutiquam populo suo bovis esu interdixit: eôque non modo inservit nobis ad agriculturam, (quo pertinet illud Mosaicum, Deuter. c. 25. v. 4. Bovi trituranti os non obligabis: quod etiam ad alendos Ecclesiae Doctores accommodat Apostolus, 1. Corinth. c. 9. v. 9.) sed ad hoc quoque, ut corpora nostra carne suâ suffulciat ac reficiat; imo et in deliciis habeat locum. Vide Matth. c. 22. v. 4. etc. Ulterius superstitio progressa, etiam inter Numina referre Bovem non erubuit. Et primitus quidem, Aegyptiis Bos symobolum erat frumenti ac annonae, quô memoriam servatae tempore famis Aegypri, a Iosepho Patriatcha post obitum eius conservare atque ad posteros propagare conati sunt; nec sapientiores fere processerunt ulterius: At vulgus paulatim eo est perductum, ut illis, quae pro symbolis primo duntaxat habita forent, postmodo cultus divinus, tamquam veris Numinibus, praestaretur. Vide Strabonem l. 17. Et quidem Aegyptiis Bos geminus cultus est, unus Heliopoli, Mnevis; alter Memphi, Apis dictus, teste Eôd. ibid. praeter quos auratum quoque habuisse, in Osiridis luctu, pullâ veste bzssinâ tectum et ab Hierophantis quatuor mensis Athyr sen Novembris diebus sollenniter atque palam ostentari solitum, quem in deserto postea Israelitae in animo habuerint atque imitati sint in sua μοχοποιΐα, tradit Seldenus de Diis Syris Syntagm. 1. c. 4. et ex eo Tob. Pfannerus System. Theol. Gentilis purioris c. 11. § 10. Nempe, uti Romanum Graecumque vulgus, statuas Numinum, propter cultum, qui iis praestaretur, Deos credebat: sic Aegyptium vulgus hos boves Deos existimabat. Quod sequntus quoque est Plinius, quem videre operae erit pretium, l. 8. c. 46. Reliqui verô, Sacerdotes saltem et spientiores, Bovem Heliopolitanum non habuêre, nisi pro symbolo Dei Solis; et Memphiticum, pro symbolo Lunae, ut Voss. ostendit de Idolol. l. 1 c. 29. Ab Aegyptiis ad Indos, ut plurima alia sacra, sic Bovis quoquecultus demigravit: de quibus hunc in modum Scaliger adv. Cardanum Exercit. 258. sect. 1. Quemadmodum Isis olim ab Aegyptiis, ita nunc ah Indis, qui Cuchin regnum incolunt, Bos peculiari--- cultu pro Deo habetur et nuncupatur Tambaran. Cui veteri cultui novus hic ut respondet: ita priscum Graecorum institutum novi memoriâ repraesentatur, in Colorin, quae ab illis locis haud multum distat Orientem versus. Ibi namque oleô peruncti palaestris exercentur etc. Numerô porro Boum olim divites censitos, notum ex Veterum scriptis; sed et in muneribus Militum eos fuisse, ex Livio discimus. Ita enim is l. 7. c. 26. de Valerio Corvo, post Gallum, magmtudine atque armis insignem, monomachiâ superatum, Consul, contione advocatâ laudatum Tribunum, decem bobus aureâque coronâ donat. Et l. 26. c. 48. de Laelio, post Carthaginenses navali bellô profligatos, Tum reliquos, prout cuique meritum virtusque erat, donavit (Scipio) ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipsi aequavit et coronâ aureâ ac triginta hubus donavit. Imo coeteris praemiis, antiquissimô more, accessisse Boves, docet apud Euripidem Hercules, ubi memorans niceteria, quibus donatus est, ait, illos, qui leviorum certaminum victores fuerunt, equos accepisse: at qui graviorum, h. e. qui luctâ et pugilatu vicissent, boves, cum praeclara femina. Alcest. Actu 5.
Τὰ μὲν γὰρ κοῦφα τοῖς νικῶσιν ἦν
Ι῞ππους ἄγεςθαι τοῖσι δ᾿ αὖ τὰ μείζονα
Νικῶσι πυγμην`, καὶ πάλην, βουφόρβια.
Γυνὴ δ᾿ ἐπ᾿ αὐτοῖς εἵπετο.
Cyrus quoque iis, qui in certaminibus victores fuissent, boves dabat, quos sacrificarent, ut inde epularentur: ipse eriam bovem Νικηιήριον accepit. Vide quoque Q. Calabrum l. 4. Sed et illis id praemii dabatur, qui Dithyrambô vicissent. Quamvis enim vox non raro sumatur pro Atheniensium drachma, quae bovem insculptum habebat; etiam aliqui in Deliis, id quod pronuntiabatur, cum cuipiam donum daretur, tot boves ei datum iri, de huiusmodi nummo intelligant; tamen in praemiis memortis, veros boves priscô more datos esse, non nummos solum, quibus bos insculptus, firmat Car.
Paschalius Coronar. l. 7. c. 7. Ut nec hoc omittam, Boum fimô pro lignis uti, Axylae terrae incolas, Liv. docet l. 38. c. 18. Unde Ulpianus l. 55. §. 6. ff. de leg. 3. In quibusdam provinciis et editu boum ad hanc rem untuntur etc. Vide Voss. de Idol. l. 3. c. 74. et 75. Item Eiusd. libr. c. 66. cui adde Salmas. ad Solin. passim, ubi de Bobus Aethiopicis ac Indicis Unicornibus tricornibusque; de Bobus camuris, cernus et licinis, frumentinis, coloris helvacei, vel melim, patalibus et patulis, varis, p. 211. 257. 944. 1008. et 1009. et Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 28. et seqq. Hodie Bobus Hungaria Italiae et parti Germaniae superiori prospicit; Marchiae, Silesiae et Saxoniae Polonia; Dani macilentos boves suos in Belgium impinguandos transmittunt: estque celebre in Germania Forum Boarium Butstadiae in thuringia, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis. A Bove, mediô aevô, dictum est Bovagium seu Boagium tributum, quod ratione boum pendebatur, seu pro pari boum aratorum aut pro aratro: Bobatico Hispanis. Cuius mentio non semel in aliquot Edictis et Chartis Aragoniae Regum, quod erat 12. denar. pro unoquoque pari. Item in Charta Iacobi Maioricae Regis in Usaticis Regni Maioricae MSS. Exigi id solitum fuisse, adveniente Rege seu Dominô, habetur in Charta Sancii Regis Maioric. quam consuetudinem pater huius Iacobus sustulit, eiusque locô salis gabellam imposuit, ut in Charta hac habetur; quâ, pro exsolvendis debitis, quae contraxerat in variis bellis, Nobilibus Catalanis et civibus Barcinonensibus vendit, seu potius remittit, pro pretio ducenties mille librarum bonae monetae Barcinon. Bovagium, Terragium et Herbagium --- in Catalonia, quotie scumque novus Rex Donunus sen haeres in Catalonia no viter succedebat, licet assereretur per Nobiles Milites, et cives et homines villarum et aliorum hominum Cataloniae, eum vel fuccessores eius non debere habere dictum Bovagium, Terragium et Herbagium, nisi tantum de bobus et coeteris anim alibus ac pecudibus minutis etc. apud Car. du Fresne Glossar. Superaddendum Bovis elogium. ex Ovidio Met. l. 15. fab. 2. v. 121. ubi is eum vocat
---- Animal sine fraude dolisque
Innocuum, simplex, natum toler are labores, etc.
Vide quoque infra, passim: uti de Boum hoste asilo, voce Tabanus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Bos — Pour les articles homonymes, voir Bos (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Bos — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Orquesta Sinfónica de Bilbao. ? Bos Pareja de gaures ( …   Wikipedia Español

  • Bös — ist der Familienname folgender Personen: Dieter Bös (1940–2004), österreichischer Wirtschaftswissenschaftler Mathias Bös (Luftfahrt) (1902–1974), deutscher Luft und Raumfahrtmanager Mathias Bös (Soziologe) (* 1962), deutscher Soziologe Siehe auch …   Deutsch Wikipedia

  • bos — ⇒BOS(S), (BOS, BOSS)subst. masc. [Aux États Unis et au Canada, et familièrement en France] Patron. Les gros boss de la compagnie Richelieu et des chantiers maritimes (G. GUÈVREMONT, Le Survenant, 1945, p. 229) : • Ses hommes [de Brunier,… …   Encyclopédie Universelle

  • bös — [bø:s]: vgl. ↑ böse. * * * bös 〈Adj.〉 = böse * * * bös <Adj.>: ↑ böse (1 b, 2, 3, 5). * * * Bos   [lateinisch], Gattung der …   Universal-Lexikon

  • bos — bȏs prid. <odr. ī> DEFINICIJA 1. koji je golih stopala [ (obuti) na bosu nogu obuti bez čarapa (obuću kao sandale i sl.); nosi se na bosu nogu (za obuću kao što su japanke i sl.)]; bosonog, neobuven, opr. obuven 2. koji nema potkova;… …   Hrvatski jezični portal

  • boš — bȍš prid. <indekl.> DEFINICIJA reg. ekspr. uzaludan, beskoristan, prazan SINTAGMA boš laf prazan, isprazan govor; boš posla koješta, uzalud ETIMOLOGIJA tur. boş …   Hrvatski jezični portal

  • boş — BOŞ, boaşe, s.n. (pop.) Testicul. – lat. bursa. Trimis de valeriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  PUNGA BOÁŞELOR s. v. scrot. Trimis de siveco, 23.11.2007. Sursa: Sinonime  boş s. n., pl. boáşe …   Dicționar Român

  • Bos — Bos, prop. n. [L., ox, cow.] (Zo[ o]l.) A genus of ruminant quadrupeds, including the wild and domestic cattle, distinguished by a stout body, hollow horns, and a large fold of skin hanging from the neck. [1913 Webster] || …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Bos — (Бад Пирмонт,Германия) Категория отеля: Адрес: 31812 Бад Пирмонт, Германия Оп …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”